STRABA seu STRAVA

STRABA seu STRAVA
STRABA seu STRAVA
apud Iornandem de Rebus Goth. Strabam super tumulum eius, quam appellant ipsi, ingenti comessatione concelebrant: ubi de Attilae Regis sepultura, vox Gothica est, et pyram rogumque notat, ex armis et instrumentis bellicis conflatum. Hoc enim genus pyras vocare et suâ etiam aetate barbaras gentes tales condere, scribit Lutatius, laudatus Barthio ad Stat. Theb. l. 12. v. 62. ubi bellicum aggerem Poeta istiusmodi rogum appellat. Vide Frid. Lindenbrogium Notis ad Iornanadem, Kirchmannum de Funeribus l. 3. c. 18. nec non infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • STRAVA seu STRABA — STRAVA, seu STRABA apud Iornandem de rebus Geticis c. 49. ubi de Attilae funere, quid sit Luctatio Statii Intepreti, vidimus supra, in voce Straba. At Wormius in Monumentis Danic. l. 1. c. 6. p. 36. ipsum convivium, in honorem defuncti celebratum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”